- CAROLUS II Malus
- CAROLUS II. MalusNavarrae Rex, fil. Philippi Comitis Ebroicensis, ex Ludov. X. Hutini Galliae Regis filia Iohanna, cui Ordines regni, mortuô Philippô Longô et Carolô Pulchrô, coronam detulerant. Coronatus est Pompeiopoli, A. C. 1349. Carolum Hispanum de la Cerda, Franciae Conestabilem et Iohanni Regi carum, in Normania, castrô, ubi degebat, noctu expugnatô, trucidavit. Cum Anglis non semel contra Galliam foedus iniit, eloquiô, dexteritate, ingeniô, animositate abusus; modo scopo potiretur, nihil pensi habuit. Carolum Sapientem, seu V. tantô odiô prosecutus est, quod ab ipso adhuc Delphino, in vincula coniectus olim fuisset, ut illum cum reliquis sanguinis regii principibus, venenô quoque aggressus sit, sed frustra: Idem facturus Gastoni Phoebo, affini suo, similiter frustratus est. Tandem suum ipse funus vivus confecit, dum ad vires male deperditas reficiendas, insutus est linteis aquâ ardente perfusis, ubi admotâ filo candelâ flamma concepta est. Ita mors in remediis quaeritur, et telo, quô pellitur, saepe vincit. A. C. 1387. aetat. 55 Carolum fil. successorem habuit. Froissard. l. 3. Iuvenal. de Ursinis, in Carolo VI. P. Aemyl. Belleforestus, Mariana, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.